ESSEC 2005 latin deuxieme langue

Publié par

ƒƒ BANQUE COMMUNE D’EPREUVES CONCOURS D’ADMISSION DE 2005 Concepteur : ESSEC __________ OPTION LETTRES ET SCIENCES HUMAINES DEUXIEME LANGUE VERSION LATINE Durée : 3 heures Mardi ...

Publié le : jeudi 21 juillet 2011
Lecture(s) : 250
Nombre de pages : 2
Voir plus Voir moins
BANQUE COMMUNE D’EPREUVES
CONCOURS D’ADMISSION DE 2005
Concepteur : ESSEC
__________
OPTION LETTRES ET SCIENCES HUMAINES
DEUXIEME LANGUE
VERSION LATINE
Durée : 3 heures
Mardi 17 mai 2005 de 14h à 17h
5
10
Hannibal renonce à s’emparer de la ville de Rome (211 av. J-C).
Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit, nec Flaccus
(1) consulesque certamen detractauere. Instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in
qua urbs Roma uictori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem
turbauit ut uix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. Et
postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit ; ubi recepissent se in castra,
mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. In religionem ea res apud Poenos uersa est,
auditaque uox Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo
fortunam. Minuere etiam spem eius et aliae, parua magnaque res, magna illa quod, cum ipse ad
moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub uexillis in supplementum Hispaniae profectos
audiit, parua autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet uenisse, nihil
ob id deminuto pretio, cognitum ex quodam captiuo est. Id uero adeo superbum atque indignum
uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inuentum Romae emptorem ut
extemplo uocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit
uenire. His motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia passuum ab urbe.
TITE-LIVE
1)
Flaccus
: le proconsul Q. Fulvius Flaccus venu au secours de Rome avec une partie de
l’armée qui assiégeait Capoue.
ƒ
Rappel : L’utilisation de toute calculatrice et de tout matériel électronique est interdite.
ƒ
Seul document autorisé : un dictionnaire latin-français BORNECQUE, GAFFIOT, GOELZER ou
QUICHERAT.
Soyez le premier à déposer un commentaire !

17/1000 caractères maximum.