CESAR Bellum civile II

De
Publié par

CESAR, Bellum civile, II 8-13 Renforcement du siège - Construction d'une tour Est animadversum ab legionariis, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, siqua maior oppresserat vis, propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquoversus pedes xxx, sed parietum crassitudo pedes v. postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est. BC, II . 9 Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, nequid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret. hanc insuper contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, latericulo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna derecto transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt. has trabes paulo longiores atque eminentiores quam extremi parietes erant, effecerunt ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes extruerentur; eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne- quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis missa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.

  • esset futura

  • plutei ac

  • possent ad defendendos

  • turrim ex

  • id hac ratione

  • furcisque ab

  • turris latas

  • ubi tempus

  • haec atque

  • ex funibus


Publié le : lundi 18 juin 2012
Lecture(s) : 21
Source : cndp.fr
Nombre de pages : 3
Voir plus Voir moins
CESAR,
Bellum civile
, II 8-13
Renforcement du siège - Construction d’une tour
Est animadversum ab legionariis, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris
hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo
turrim ex latere sub muro fecissent. quam primo ad repentinos incursus humilem
parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, siqua maior oppresserat vis, propugnabant;
hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquoversus
pedes xxx, sed parietum crassitudo pedes v. postea vero, ut est rerum omnium magister
usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in
altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.
BC, II . 9
Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut
capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, nequid emineret, ubi ignis hostium
adhaeresceret. hanc insuper contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum
est, latericulo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe
ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem quae turri tegimento
esset futura, supraque ea tigna derecto transversas trabes iniecerunt easque axibus
religaverunt. has trabes paulo longiores atque eminentiores quam extremi parietes erant,
effecerunt ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos,
cum infra eam contignationem parietes extruerentur; eamque contabulationem summam
lateribus lutoque constraverunt, ne- quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper
iniecerunt, ne aut tela tormentis missa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis
latericium discuterent. storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum
turris latas iiii pedes fecerunt easque ex tribus partibus quae ad hostes vergebant,
eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt; quod unum genus
tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars
turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera
abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima suspendere ac
tollere coeperunt. ubi quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec
tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant, rursusque alia pressione ad
aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna
item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam
contabulationem storiasque elevabant. ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo vi tabulata
exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo
reliquerunt.
BC, II, 10
Ubi ex ea turri quae circum essent opera tueri se posse sunt confisi, musculum pedes lx
longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque
perducerent, facere instituerunt. Cuius musculi haec erat forma. duae primum trabes in solo
aeque longae distantes inter se pedes iiii conlocantur inque eis columellae pedum in
altitudinem v defiguntur. has inter se capreolis molli fastigio conjungunt, ubi tigna quae
musculi tegendi causa ponant conlocentur. eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis
clavisque religant. ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas iiii
patentis digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant. ita
fastigato atque ordinatim structo ut trabes erant in capreolis conlocatae, [in] lateribus luto,
musculus ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria
inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset. Coria autem ne rursus igni ac
lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam
turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali phalangis subiectis
ad turrim hostium admovent, ut aedificio jungatur.
BC, II, 11
Quo malo perterriti subito oppidani saxa, quam maxima possunt, vectibus promovent,
praecipitataque muro in musculum devolvunt. ictum firmitas materiae sustinet, et quidquid
incidit, fastigio musculi elabitur.
id ubi vident, mutant consilium; cupas taeda ac pice
refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur, delapsae ab
lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim sub musculo milites vectibus
infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex
turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turribus
submoventur; non datur libera muri defendendi facultas. Conpluribus iam lapidibus ex illa
quae suberat turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua
consequens procumbebat, cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se
porta foras universi proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
BC, II, 12
Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad
studium audiendi et cognoscendi feruntur. ubi hostes ad legatos
exercitumque
pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant, ut adventus Caesaris expectetur. captam
suam urbem videre, opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab defensione desistere.
nullam exoriri moram posse, quominus cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e
vestigio diriperentur. docent, si om nino turris concidisset, non posse milites contineri, quin
spe praedae in urbem inrumperent urbemque delerent. haec atque eiusdem generis
complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.
BC, II, 13
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus
custodias
relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris
expectatur. nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et
diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim
oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione
sui et diutino labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur aegreque tunc
sunt retenti, quin oppidum inrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per
Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.
Soyez le premier à déposer un commentaire !

17/1000 caractères maximum.