//img.uscri.be/pth/36b7e86d858eb424695475091e9a968fb945e72b
Cette publication ne fait pas partie de la bibliothèque YouScribe
Elle est disponible uniquement à l'achat (la librairie de YouScribe)
Achetez pour : 0,99 € Lire un extrait

Lecture en ligne + Téléchargement

Format(s) : PDF

sans DRM

Éloge historique de M. Pothier, conseiller au présidial d'Orléans et professeur de droit françois en l'Université de la même ville, par M. Le Trosne,... précédé d'un Discours latin prononcé à la rentrée de l'Université d'Orléans, le 20 novembre 1772, par M***,...

De
168 pages
Vve Rouzeau-Montant (Orléans). 1773. In-8° , 170 p..
Les Documents issus des collections de la BnF ne peuvent faire l’objet que d’une utilisation privée, toute autre réutilisation des Documents doit faire l’objet d’une licence contractée avec la BnF.
Voir plus Voir moins

Conseiller au Préfidial d''Orléans, & Profes-
seur de Droit François en l'Univerfité de la
même Ville ,
Par M. LE TROSNE , Avocat du Roi
au Présidial d'Orléans ;
PRÉCÉDÉ
PRONONCÉ à la rentrée de l'Univerfité d'Or-
léans , le 20 Novembre 1772 ,
Par M. ***, Professeur en Droit de la
même Université,
A ORLEANS,
Chez la Veuve RUZE A U-M ONTAUT, impri-
meur du Roi, de l'Evêché & de l'Université.
M. DCC. LXXIII.
AVEC A P PROB ATI O N.
ANTECESSORIS
PRAESTANTISSIMI
Habita Aurelioe die 20 Novembris ann. 1772.
D à majoribus quafi per
manus traditum R. M, Ç.
A, &c. ac ipsâ inftituti nof-
tri ratione praefcriptum ae-
cepimus, ut ,cùm in Doctoris de-
mortui locum alius fufficiendus est ,
is deligatur qui moribus & doctrinâ
caeteris antecelluerit. His titulis fig-
gnari eos oportet; qui Juris publicè
docendi munus obire ac fuftinere
meditantur. ; Abjectis aliis omnibus
a.ij
IV O RATIO.
curis , toto pectore incumbunt ad
hanc palmam semulis praeripiendam.
Quocircà intelligere vos opinor,
paucos de multis qui doctrinâ &
moribus excelluerunt ad summum
gradum pervenisse. At ex his unum
nostra aetas peperit quem omnes
praeclarae hujus civitatis ordines fin-
gulique cives, paucis ante menfí-
us inevitabili hum anae conditionis
neceffitate ademptum, fummo moe-
rore prosequuntur. Et hîc confestim
omnium animis occurrit egregius
Academia; nostra? Anteceffor , ma-
gister meus, ROBERTUS-JOSEPHUS
POTHIER : de cujus praeftantiâ
jure nos gloriari poffe, grati animi
erga illum ac pietatis officio impul-
fus, mihique acerbiffimum & maxi-
me luctuofum onus deposcens, ipsâ
veritate arbitra, demonstrare aggré-
dior.
Atque, ut ad res ipfas deveniam,
hocutrumque affirme : eum doctrinâ
quâ Jurifprudentiae alumnis viam
O RA T I O. V
munivit expeditiffimam ad legum
cognitioném : morum intégritate
quâ effinxit & quasi oculis fubjecit
legum fanctimoniam, longé caeteris
praeftitiffe. Si quid à me orationis
inopiâ lapfo , ex ampliffimâ illâ &
uberrimâ laudum fegete praetermif-
fum , aut jejuniùs multò atque exi-
liùs quàm pro dicendi materiâ per-
cursum fuerit, non vereor ne tam
cari capitis defiderium minuiste vi-
dear ; cùm apud eos dicturus fim
qui nota fibi omnia mentibus fuis
taciti fufcipient & cogitatione per-
fequentur. Adeste animis , Adoles-
centes ftudiofiffimi ,ea funt ejusmodi
quae maxime vos ad pleniorem doc-
trinam labore consequendam exci-
tare , veftrifque moribus informan-
dis prodeffe , debeant.
PARS PRIMA.
UM ex hoc loco , non multis
abhinc annis, verba facerem,
oftendi ardentiffimum illud quod
VJ 0 R A T I Ô.
apud Gallos tandiù viguerat Juris-
prudentiae ftudium multum defer-
buiffe, & à perversâ eorum vivendi
atque fcribendi confuetudine , quae
nostris praefertim temporibus ingra-
vescere coepit , repetendam este
tanti mali causam ( i ). Jam illa
depravatio adolescentium animos à
severioribus difciplinis ad futilia tor-
se rat , cùm eximius ille vir de quo
nunc agimus, latinis litteris diligen-
ter excultus , univerfae Philosophiae
proeceptis imbutus, atque etiam in
Theologie studio exercitatus, ad
Jurifprudentiam animum appulit, ad
quam ipse per se naturali quodam
impetu ferebatur. In hac civitate
homines eruditiffimi Jus civile do-
cebant. lis dedit operam ; fed tune
legum explanationes fubtiliffimis
quaeftionibus à Tyronum captu usu-
que forensi longiffimè remotis refer-
cire , ac multas inter se pugnantes
(1) In oratione habita die 23 Novemb. ann.
1768.
O R A T I O. Vij
fententias in medium adducere ,
proecipua laus habebatur. Quibus
auditis, primùm feadmiratione ob-
ftupefactum , deinde multò,quàm
dudum, incertiorem fuisse de eâ re
mecum agens ingenue faffus est.
Nolite quaerere , AUDITORES ,
quid ei animi fuerit. Acerrimo supra
aetatem judicii acumine praeditus
fenfit laborum gradus fieri oportere,
ut ad cujustibet artis fummam profi-
ciamus : optimam hanc esse Juris
praecipuè docendi difcendique ra-
tionem. Equidem, quemadmodum
fcalarum ita & rerum quarum tam,
ardua tamque difficilis est cognitio,
si alii tollantur gradus, alii malè hae-
rentes relinquantur, ruinas pericu-
lum. ftrui., non ascensum parari ne-
ceffe est (1). Itaque domo se reci-
pere, à principio fingula repetere ,
ipfos pervolutare legum textus me-
liorifque nota? interprètes, perluftra-
re antiquitatem, omnia diligenter &
(i)-Vid. Cic, 6, Epift. ad famil. 7.
a ìj
Viij O RAT I O.
accuratè comparare , feponère, a
delibare instiruit, quoe ad Jurispru
dentiam percipiendam, inftruenda
penitufque pernofcendam magìs ac
commodata videbantur. Quid plu
ra ? Tantos brevi tempore progre
fus fecit, ut ea jam potuisset docere
quae nunc si quis eâdem aetate dis
cere inciperet , in fummâ laud
poneremus.
Honores mox consecutus , qui
confecto ftudiorum curriculo decer-
ni folent, militia? togatae in fupremâ
Parifienfium Curiâ nomen dedit &
apud nos in P roefidiali judicum con-
feffu , cùm annum ageret vigefi-
mum primum, maximo bonorum
. omnium plaufu , locum obtinuit.
Ad hanc dignitatem evectus , non
deftitit arduum & cum labore ad
abundantiorem doctrinam directum
iter tenere quod tam alacri studio
ingreffus fuerat. Atque ut illud ab
omnibus impedimentis liber expe-
ditiùs conficeret, se à commercio
O RAT IO. ix
vulgi fegregavit & folitariam quod-
ammodo vitam, in mufaeo deinceps
ad extremum ufque fbiritum degen-
dam, amplexus est. Cùm tamen pu-
blic ae utilitatis causa, nullo commo-
do fibi extrinfecus propofito, impror
bum hune laborem perferre deçre-
viffet, ftatutis diebus, felectos quof-
dam adolescentes iifdem ftudiis &
amicitiâ fecum conjunctos, in fuam
aliamve domum congregabat. Ibi,
remiffionum animi oblectationum-
que ioco, familiares de Jure inftitue-
bantur fermones, in quibus doctri-
na , quam quifque fuam fecerat
& in unum contulerat, alterius ac-
ceffione augebatur. Ipfe autem de
dubiis tam enucleatè, de obfcuris
tam dilucidè , de confufis ac per-
turbatis tam ordinate differebat, ut
jam facile augurarentur omnes,
uberrimos magnofque aliquando ex
ejus nayitate ac diligentiâ fructus
extituros.
Haec illa funt fummi viri juvení-
av
X O R AT I O.
lia. His prolufionibus egregium mo-
liebatur opus quod maturiore aetate
effecit, & eâdem fenefcente abfol-
vit. Hic ei ad doctrinam , quâ Cae-
teris antecelluit, patuit aditus. Per
afpera obfitaque fpinis ac ruderìbus
loca gradiendum ei fuerat, ut Jurif-
prudentiae? alumnis viam muniret ad
legum cognitionem , & unà non
Romani tantùm , fed etiam Gallici
Juris ftudium in integrum resti-
tueret. Hujus qùem animo concepe-
rat finis affequendi causa , omnem
labofem, omnem difficultatem con-
tempfit. Nunc, quàm felix fapientif-
fimo confilio refponderit eventus,.
acdipite, & finite ut tam laude dig-
nam rem paulò altiùs repetam ,
eaque , quàm breviffimè potero ,
exponam quaae ipfam omnibus pla-
nam facient.
Illud certâ experientiâ comper-
tum habuerat, neminem exquifitam
ac reconditam legum fcientiam con-
fequi poffe, nifi eam fibi ex Pandec-
ORATIO. XI
tarum libris hauriendam putaverit.
Proeclarè ! Nam si fpectemus áutori-
tatem, occurrunt Jurifconfulti digni-
tate infignes, rerum publicè geren-
darum ufu exercitati, civili fapien-
tiâ pleni, doctrinâ & confilio abun-
dantes : si genus dicendi, nihii lima-
tius , nihil preffius , nihil clarius,
nihil ad difcendum accommodatius :
fí materiam ipfam , complectitur
pulcherrimum Juris fyftema feli-
ciffimis Reipublicae temporibus in-
ventum ac formatum , fub Impe-
ratoribus, ab Augufto ad Antoninos
ufque, fuis omninò numeris& par-
tibus perfectum atque expletum : ex
quo Romani univerfi orbis domini
majorem adepti funt gloriam quàm
ex imperii finibus tam latè propa-
gatis.
Suo lumine adhuc difcentium
mentes perfunderent horumce Ju-
rifconfultorum lucubratiônes , nifi
fata nobis eas invidiffent. Barbaries
funeftiffimâ contagione Romanum
xij O R AT I O.
jam perveferat imperium, cùm Jus-
tinianus ex tot tibris tanti ponderis
& fcientiae refponfa feligi Pandec-
tafque confarcinari juffit. Et quod
magìs dolendum est, tam difficili
negotio Tribonianum praefecit oneri
prorsùs imparem. Hic in Latinâ lin-
guâ, in legibus, in dialectiçâ pere-
grinus & hofpes operi manum ad-
mo vet, & ad vivum omnia refecans
fragmenta tantùm nobis obtrudit,
tam confusè tamque perturbatè dis-
jecta, ut quafi Sybillae folia esse vi-
deantur. Prifci & antiquati Juris ejuf-
que diffidii quod Proculianos înter
& Sabinianos olim extiterat, vefti-
gia paffím legentibus obvia relin-
quit : quod uno in loco fervaverat,
mutat in alio : interpolat ac depra-
vat multa , ut ad jus novum ea de-
torqueat , & immensum illud opus
properans feftinanfque triennio con-
ficit. Illae tamen Pandectae vim le-
gum obtinuerunt iniquiffimo Justi-
niani edicto , quo fimul fanxit ut è
medio tollerentur eximii veteram
O RATI O. xîij
Prudentum libri. Hinc tot fugitivae
Jeges in aliam fedem rejiciendae
tot aliae illuni nocte obfcuriores, tot
nodi refecandi potiùs quàm folvendi
praeftantiorum interpretum torferunt
ingenia, multofque difficultate per-
territos à capeffendâ juris arte avo-
cârunt.
Malo mederi pro fuâ virili parte
omnes ferè ftudúerunt noftrae dis-
ciplina? magiftri. Quidam se. probè
fuo functos offcio putaverunt, fi
Juris praecepta per univerfas Pan-
dectas dispersa undecunque fedulò
colligerenti, certoque ordine fuis in
locúlís collocarent. Qui quidem mi-
ni videntur operam navaffe fatis ido-
neam, ut primoribus labris Tyrones
guftarent Jurifprudentiae principia ;
non ut flagrantem ejus perdisceridae
fitim explèrent. Illi toti fuerunt in
conciliandis diverforum Jurisconful-
torum opinionibus, neque infelici-
ter multas in concordiam reduxe-
runt ; fed acerrimam faepenumerò
XIV O R AT I O.
fibi confíngentes pugnam, ubi erat
maxima confenfio, litigandi & ca-
villandi potiùs , quàm de Jure dif-
putandi, artem docuerunt. Hi deni-
que , quorum propè infinitus est nu-
merus , latiffima excogitaverunt
commentaria doctis & intelligenti-
bus utiliffima ; fed eorum mole
obruimur. Quis in legum ftudio
nondum verfatus atque exercitatus
leget haec ? An ei non abfimilis qui,
maris in littore fedens, fingulas un-
das numéro amplecti conabatur, in
lis pervolvendis omnem teret aeta-
tem, ut inde omnium quae quando-
que inciderint negotiorum cogni-
tionem hauriat ( 1 ) ?
Quae cùm ita fint, vir fummus,
ad quem jam redit oratio, pace tan-
torum interpretum dixerim, hic ille
tandem erat cujus ope renafci Ro-
mana Jurisprudentia debebat, prif-
tinumque decus ac fplendorem reci-
(1) Vid.. Duareni Egift .de ratione. docendi
difcendique Juris-
ORATIO. XV
pere. De Pandectis in ordínem di-
gerendis cogitaverat ; fed nimiùm
fibi diffidens ac forte existimans id
confici non poffe, quod Vigelio ,
Jurifconfulte inter Germanos cele-
berrimo ex animi fententiâ minime
fuccefferat, confilium, quod jam ad
incoeptum conatumque perduxerat,
mutasse videbatur, cùm unus è col-
legis in proefìdiali confeffu, ingenio,
litterarum cultu , multijugâ erudi-
tione,. ac praefertim legum fcientiâ
clarus, in cujus locum pofteà coop-
tatus Jus Gallicum in hac Cathedra
docuit (2), eum enixè rogavit atque
obtestatus eft, ut impenfae opérae
fibi fpécimen aliquod exhiberet.
Ejus petitioni conceffit homo fingu-
lari morum facilitate proeditus. Tum
ille mirari, laudare , illuftríffimo
viro tune temporis Galliarum Can-
cellario rem nunciare Academiis
foroque utiliffimam. Hic dignitate
Magiftratuum, doctrinâ Jurifconful-
(2) Cl. Anteceff. MichaelPrévôt de la Jahès.
XVJ O R A T I O.
torum princeps , qui de Autore mili-
ta, famâ & auditione , acceperat,
humaniffimâ epistolâ eum ad se vo-
cavit ut fecum de eâ re fermonem
haberet. Laudibus, consiliis, moni-
tis , cohortationibus egregium ejus
coeptum promovit ( 1 ). Non potuit
Autor desrectare provinciam ab illo
fibi impofîtam cujus imperia tam
venerari debebat quàm amplecti.
His aufpiciis alacrior & animofior
factus, omnem fibi fubfidio compa-
ravit doctrinam & diligentiam, om-
nes vires ac nervos intendit, her-
culeumque exantlavit laborem ut
opus perficeret. Ac tandem è praelo
in lucem prodierunt tot expetitae
votis PANBECTAE JUSTINIÁNEAE. IN
(I) Hase probantur EpistolisIlluft. Gallia-.,
rum Cancellarii.D, D. Daguesseau, ad Auto-
rem fcriptis : dieh. 16 Febr„ 8 Septemb. ann.
1736; 1 Jan. 1739; 23 Auguste 1740 ; 10 Jun.
1741 ; 3 Mart. 1742 ; 6 Decemb. 1744.; 10 Jan.
& 20 April. 1745 , quas mecum humaniffimè
communicavit Nobiliffimus & omni laude cu-
mulatus vir D. d'Orléans, dt Villehauve*
O RAT 10. XViJ
NOVUM ORDINEM DIGESTJE(2),
in quibus conficiendis maximam ,
non juventutis modo , fed etiam
matura: aetatis fuae; partem , con-
sumpserat.
Agite, A U D. librum hunc, nun-
quam de ftudioforum manibus depo-
nendum, mente & cogitatione per-
curramus. Videte ut fervatâ titulo-
rum ferie atque illaeso legum textu,
intractando cujufque tituli argumen-
ta, confusa ofcitatione Triboniani
ac permista inter se discernit & in
ordinem adducit : ut universam rem
tribuit in partes & quae infinita propè
ac innumerabilia videbantur , in
certa pauciffimaque genera cogit :
ut ejus ope , fragmenta ex veterum
Prudentum fcriptis avulfa, quantum-
vis mutila & lacera, principiis fuis
firmiffimo nexu cohaerent , & alia
ex aliis, omnia vero inter se apta
(2) Paris, apud Saugrain , Defaint& Saillant;
Necnon Carnut. apud Le Tellier , ann. 1748 ,
3 vol infol.
xviij O R A T I O.
colligataque , dilucidè oftendunt
quae quibus pofitis funt confequen-
tia : ac denique ut adjectis brevibus
notis , quas à Cujacio fuorum duce
& adjutore laborum , maxima ex
parte mutuatus eft , mendofa. & in-
terpolata corrigit, componit diffi-
dia, latentia explicat, obscura &
ambigua interpretando explanat.
Jam, quod maxime laetandum nobis
est, prolixis & verbosis commentas
riis non est opus : defpicatui ducun-
tur commentitiae futilefque argutiae
quae ingenii aciem obtundebant ma-
gìs quàm exacuebant : erroris & inf-
citiae nubes fugantur ac depellun-
tur :clariffima lux in tantis tenebris
oborta undique refulget. Laudent
alii Amalphitanam civitatem in qua
veterum Pandectarum codicem ser-
vatum ferunt : nostra, ob Pandectas
in ordinem digeftas, majorem apud
pofteros nominis celebritatem con-
fequetur.
At, inquiet fortaffè aliquis., unus
O RATION xix
ex doctis Lipfiensibus in Praefatione
operi affixâ & in Titulo de origine
Juris multa quae majorem eruditio-
nem, lectionem ampliorem & acumen
criticum fapiunt , debitamque in
opere ipso, tanto cum labore perfi-
ciendo , curam defiderat ( I ).
Non multùm his commoveor.
Omittam hanc Praefationem, quam
tam acerbe tamque afperè exagitat
& infectatur, partum alienum esse
à Pandectarum Autore adoptatum,
novumque illum Ariftarchum , dum
plurima confidenter reprehendit,
incurrere in justam aliorum repre-
henfionem : hoc unum fubjiciam,
perperam eum fibi haud vulgaris
eruditionis laudem arrogaffe. Ecquae
enim magna & exquifita eruditio.
eft, fcire, regias leges in libro Sexti
Papirii, an in libro Sexto Papirii
fuisse confcriptas : quot legatos à
( I ) Vid. Act. Erudit. Lips. publ. ann. 1753
n. 10, pag. 433 & feqq. Item ann. 1755, n. 15,
pag. 673 & feqq.
XX O RAT I O.
Graecis civitatibus leges petituros
populus Romanus in Graeciam mife-
nt : Senatufconfultum Macedonia-
num nomen fumpferit à Macedone
quodam nefario filiofamilias, ut non-
nulli tradunt ; an ab improbo foene-,
ratore, ut alii arbitrantur ? Quid pro-
deft legum interpretibus de ejufmo-
di tricis inter fe, tanquam pro aris
& focis , digladiari : conjecturam
aliâ conjectura, quasi clavum clavo,
ejicere : Juris hiftoriam toties de-
cantatam, aliaque à pluribus fcripta,
paucis commutatis verbis , ac ne
commutatis quidem, describere : &
ut verbo totam rem complectar ,
perfonaminduere Plautini illius coci
qui se introiturum aiebat, ut, quod
alius condiverat cocus alio pacto
condiret ? Quid tandem juvat ad
legum cognitionem putidas renovare
altère ationes ex Titusi de origine
juris interpretatione natas? An ftu-
diofi femper ad hos Jurifprudentiae
postes tanquam ad lapidem- adhae-
refcent ? Laudabunt-ne fortunas
O R AT I O. xxj
suas quod pulcherrimam hanc fcien-
tiam, quae ipfis in amore atque in
deliciis est & cujus praeclara forte
nunquam audient effata , Hifpano-
rum more, à limine falutayerint ?
Nunc , cùm Autoris curam in
opère ipso perficiendo, indictâ causa
& fuâ tantùm nixus autoritate , im-
probet adverfarius, non admodum
molesta erit praeposteri hujus judi-
cii confutatio. Nam si tam levis est:
quàm eam videri voluit, cur cele-
berrimus Gerardus Meerman, Juris-
confultus Batavus, Roterodamenfis
reipublicae Syndicus, idemque apud
Angliae regem graviffimâ legatione
perfunctus, Autorem virum erudi-
tiffimum ac felici ffimum Pandectarum
reftitutorem appellat ( I ) : hujus au-
tem videndi gratiâ, civis Hambur-
genfis nobiliffimus, Jurifque peri-
tiffimus HenrieusKellinghu fen, Au-
(I) In Proefat.Tom. 4,fui thef. jur. editi Hagae
Comit. apud Petr. de Hondt, ann. 1752.
xxij O RAT I O.
licus Borufforum Régis Confilia-
rius , in hanc urbem venerit & tri-
ginta novarum Pandectarum exem-
pta in Germaniam fecum afporta-
verit ? Quid doctiffimus ille Hifpa-
nus , eximius in Salmanticenfi Aca-
demiâ Profeffor : nonne , cùm iter
faciens fummi viri tune abfentis
confpectu & fermone frui non pof-
fet, voluit faltem hoc Juris Audito-
rium videre : ingreffus in ejus fub-
fellio fedit ; & poftquam exclamasses,
in eo fum loco in quo Jurifconfultorum
Coryphaeus affidere folet, fubfellium
amplexatus est ? Ergo nullius mo-
menti operis omnia ferè exempla in
Belgium foederatum , in Germa-
niam , in Hifpaniam atque in alias
Europae partes fparfa & diffeminata,
magno aere veneunt & quasi de
manibus, adjecto majore pretio,,
extorquentur ? Sed quae demum caufa
commovit Illuftriffmum Cancella-
rium , quo refpiciente ac favente
confectum eft, ut ordinis atque dif-
pofitionis vim , perfpicuam legum
O RAT I O. xxiij
compreffionem & miram Autoris
curam, diligentiam , conftantiam-
que, in tanta re, tam afperâ, tam-
que difficili perficiendâ , laudibus
extolleret ( 2 ). Quae una certè ap-
probatio fatis ponderis habere debet
ad retundendam adversarii confi-
dentiam.
Verùm , enim-vero confite amur
illud quod nobis negare non posse
acerbiffimum est. Nostrates, quo-
rum potiùs exemplo exterae nationes
ad Jurifprudentiam ex limpidiffimis
fontibus hauriendam excitari atque
inflammari debuissent, praeclarum
hoc opus neglexerunt. Perversas
illas opiniones animo jam imbibe-
rant, in tantâ hujus aetatis luce, eo-
rum quae latinâ linguâ conscripta
funt , nec admodum fructuosam
fcientiam , nec perniciofam esse
ignorationem : hunc esse rerum hu-
( a (In jam laudatís Epiftolis que apud Dom
d'Orléans de Villechauve, in fchedis funt. „.
XXIV O RA T IO.
manamm ftatum, utadusum foren-
sem aut nihilaut parùm conferret,
legum Romanarum cognitio. His
igitur destitua auxiliis , maluerant
eam doctrinam vituperare, quam
assequi non potuerant. Atque ex
eo evenerat ut fola Pragmaticorum
quorumdam Scripta, in quibus te-
meraria decifionum malè cohaeren-
tium Senatufconfultorumque invi-
cem pugnantium congeries utram-
quepaginam abfolvit, legendo con-
tererent : fi qua autem exoriretur
controverfia vers ac germanae Ju-
rifprudentiae principiis definienda ,
fibi viderentur in alium quendam
orbem esse delati.
Viderat haec Pandectarum resti-
tutor , cui jam patrii jurisin Acade-
mia nostra publicè docendi nego-
tium, fufcipienti magìs quàm am-
bienti, mandatum fuerat. Nihil mur
neri fuò convenientius praestari à se;
posse exiftimaverat, quàm si daret
operam ut hoc quoque studium in
integrum
O RATION XXV
integrum reftitueretur. Id confilii
cùm adhuc juvenis cepiffet, huc
propè fenefcens, confecto féliciter
Pandectarum opère, totus incubuit.
Duodecim postremos aetatis fuae an-
nos ad hune finem confumpfit, &
intrà hoc breve spatium viginti vo-
lumina edidit, nec deftitiffet alia
praelo mandare ; nifi acerba mors ei
de manibus calamum eripuiffet.
Ignofcite, A. fi paucis perftringo
hujus argumenti partes, de quibus
Oratores optimi copiosè ac ornatè
dixerunt.
Hoe tamen non proetermittam,
utiliffima illa volumina , ex quibus
alia mores patrios veterum Jurifcon-
fultorum praeceptis illustratos, alia
verò elegantiffimas tractationes ex
novis Pandectis defumptas & ad
hodiernum usum aptatas exhibent,
ab eo Gallicâ linguâ confcripta
fuiffe, ut conftaret inter omnes Gal-
licum Jus tam jejunum, tam nudum,
tamque divulfum ac dissolutum ,
b
XXVJ O RA T I O.
suppleri, ornari, amplificari, & ad
artem quamdam redigi non poffe ;
nifi Romana? leges fubfidio venirent.
Nec eum omninò fefellit spes quam
fibi in laboribus pofuerat. Pragma-
ticis enim perfuasit illam quam fpre-
verant Academicorum doctrinam,
iis necessariam effe qui peritè ac
decore in foro verfari volunt ; tan-
tumque in eorum animos infudit ar-
dorem, ut innumeri Juris Juftinianei
corpus in vernaculum fermonem
converfum, typis dignum putave-
rint , feque ad fumptus faciendos
repraesentatâ pecuniâ obstrinxerint.
Quantum autem ipfe apud omnes
horumce Scriptorum autoritate var
luerit, ex eo intelligemus quod fae-
pè patroni, vel etiam in fupremo
Senatu caufam agentes, teftem ap-
pellaverinteum,& ab eaquam pro-
baverat opinione judiecs non re
cefferint. Quod quidem honoris
haud fcio an anteà cuiquam viventi
unquam tributum fuerit
O RAT I O. XXVij
Satis demonstraffe videor hune
doctrinâ coeteris praeftitiffe, quâ Ju-
rifprudentiae alumnis viam munivit
expeditiffimam & maxime çompen-
diariam ad legum cognitionem. Jam
altermâ parte orationis videndum
quomodò morum integritate praef-
titerit atque effinxerit legum fancti-
moniam.
PARS ALTERA.
B I corruptela mores invafi t,&
plerique otio, deliciis , ambitioni,
quaeftui sumptuiqúe dediti, à vir-
tute atque ofricio defciverunt, di-
vino confilio procreantur priscae
integritatis ac feverioris disciplina?
retinentes homines, ut quas lau-
des multi in his praedicari palàm &
commendari viderint , ad earum
aemulationem vehementiùs incen-
dantur. In hujus gloriae partem ve-
nit vir bonus de quo hic fermo
habetur. Ut olim apud. Romanos
: M. Cato, majorum veftigiis, ab- ipso
b ij
XXViij O R ATI O.
ineuntis aetatis principio ad fínem
ufque, infiftere studuit, neque ab
optima eorum vivendi confuetudine
unquam ullum temporis punctum
deftexiffe vifus est, natus in fui fae-
culi ac pofteritatis exemplum. Doc-
trinâ Cujacius alter, fuis etiam in-
corruptis moribus effinxit legum
fanctimoniam. Praeclaram banc lau-
dem anteà praeftantiffimi illius in-
terpretis propriam, fuam fecit. Hoc
me facile probaturum confido. Cla-
riffimis enim argumentis notisque
quas res ipfa dabit, oftendam , pri-
mo , eum ad maximi momenti ftudia
fimplicem ac modeftioe plenam vi-
vendi, fcribendi atque agendi ra-
tionem adjunxiffe ; in quo, legum,
quae de rebus maximi ponderis sine
ullo verborum fuco & apparatu fe-
runtur , expreffam quamdam effi-
giem agnofcemus tum etiam , eum-
dem, non fecus ac leges, ex quibus
quàm maximus fructus ad omnes.
pervenit, in exequendo duplici mu-
nere quod fufceperat, talem fe praef
O RAT 10. XXIX
titiffe, ut ad eum finem omnia officia
referret : ac denique, illum arden-
tiffimo erga religionem amore af-
fectum fuiffe, quo fublato, legum
morumque fanctimoniam tolli ne-
cesse est. Dum haeec tria perfequor,
À. bénignè aufcultate.
Saepè homines addicti negotiis
quae celebritatis aliquid ipfis parere
poffunt, maximè si quantulamcum-
que jam adepti fint famam & opes
suppetant, muneri quoque fuo vicif
fim, externo fumptu, decus ac fplen-
dorem afferre conantur. At ille, exif-
timans dotibus ad munus obeundum
idoneis , fervatoque ofïicio , illud
honestandum esse , femper ab omni
luxuriâ longiffime abfuit. Tanto ftu-
dio vitae cultum cum elegantiâ &
copiâ repudiavit, quanto eum pleri-
que consectantur. Vulgarem tantùm
& nullius ferè faporis cibum adhi-
bebat, ut reficeret vires valetudi-
nemque ad labores perferendos suf
ientaret. Paternâ & avitâ fuppellec-
b iij
XXX O R A T I O.
tile utebatur, ad neceffitatem ma-
gìs quàm ad inanem quamdam divi-
riarum oftentationem. Eamdem me-:
diocritatis rationem in veftitu ha-
bendam esse putabat. Quacumque
enim. anni tempeftate delectabat
eum idem exterioris vestimenti ge
nus, eodem colore imbutum, virile,
tam ab agrefti negligentiâ quam à
futili quovis ornatu aut exquifitâ
munditie remotum. Poffem multa
dicere de congreffibus & familiari-
bus colloquiis, in quibus etiam fom-
ma moderatio gravitati mixta elu-
cebat ; fed me ad fefe rapit, & haec
minora relinquere monet ejus fcri-
bendi ratio.
Multi, praecipuè ex Italicâ Scho-
lâ, legum interpretes , non aliter se
Jurifconfultos vifum iri putaverunt,
quàm si horrido , & incompto di-
cendi genere uterentur : aliis au-
tem tanta verborum cura fuit, ut in
Grammaticorum potius quàm in Ju-
rifeonfultorum numero eos haberi
0 RAT 1 O. xxxj
conveniat. At illum, ab utroque vi-
rio alienum, adhuc in eâ re modum
ac décorum tenuiffe, non dubitan-
ter affirmo ; quicquid dixerint molles
quidam & voluptarii qui non in le*
vibus folum ; fed etiam in tantae fru
gis ac praeftantiae fcriptis, luxurierm
& delicias quaerunt. Gallicum ejus
fermonem nullo artificio élabora-
tum, nullâ diligentia excultum ac
expolitum esse cenfent. A quibus li
benter quaefíerim, an maximis labo-
ribus lautiffimam comparaverít doc-
trinae fuppellectilem, ut aures con-
cinno verborum sono demulceret?
Nam fi, ut intelligentes fatentur ,
in explanandis legibus, simplici, ni*
tidâ & perspicuâ oratione -, veterum
Jurifconfultorum more, ufus eft : fí
juris praecepta, tam clarè tamque di-
lucidè expofita, in difcentium ani-
mos faciliùs influere poffunt : fi ,fpre
tis omnibus quae nonnifi ad fucum
faciendum profunt, fincerè ac mo-
deftè fcripfit, ut ipfae leges loqui fo-
lent : hoc profectò mihi asffntientur
b iv
xxxij O RAT I O.
omnes, pleniffimè eum, praeftitiffe
quod muneris fui morumque fuo-
rum ratïo praefcripferat. Haec una
est eloquentia noftrae artis propria :
aut si aliam diffentientes confinxe-
runt, oftendant nobis qualem eam
effe oporteat.
Ultrà pergam : alia quippe mihi
in promptu funt modeftiae exempla,
ex quibus fingularis quaedam efflo-
refcit morum ejus & legum confen-
fio.Ut enim leges, quae non aliâ re
magìs quàm bonitate fuâ commen-
dari debent, proaemia epilogofque
refpuunt : ita & eos ille femper
afpernatus est. Hinc iis utentes, &
extra rem ad permovendum verba
facientes, caufarum patronos aegrè
ferebat. Hinc ipfe , cùm praefertim
de se loqui indecorum exiftimaret,
nec fcriptorum titulis nomen fuum
addi paffus eft, nec precibus un-
quam adduci potuit ut aliquam
quae ad ea fcripta praemitteretur ,
praefationem excuderet. Pandectis
O R AT I O. XXXiij
praefixam, hortatu amicorum invitus
penè ac recufans , adoptavit. Et
quod magis mirandum eft , propter
eam injuriâ laceffitus , fui defenfio-
nem, quam alius eo infcio nec opi-
nante fufceperat, gratam acceptam-
que non habuit. Haec causa dici non
potuerat, quin multa fimul de laudi-
bus ejus dicerentur quas minimè li-
benter audire confueverat. Animo
igitur libentiori injuriam pertulit
quàm laudem ; digniffimus cujus
memoria , in hoc lectiffimorum ho-
minum coetu , folemni laudatione
celebraretur. Utinam se ipfum tueri
ac defendere voluiffet ! ftetiffet in-
tra praeftitutos inculpatae tutlae fi-
nes, quos defenfor ille injuftâ critici
velitatione commotus, praetergref-
fus eft.
Ab eo etiam fervatum fuisse divi-
tiis utendi modum, non inficiabun-
tur omnes qui ejus vitae conditio-
nem infpicient. Namque coelebs
vixit & non modicas à parentibus
b v
xxxiv O R A T I O .
vel propinquis facultates acceperat
Contempfiffet eas, si non habuiffet.
Cùm autem honeftâ ratione ad eum
perveniffent, naturalia illa bona nec
afpernatus est , nec, veterum quo-
rumdam Philofophorum exemplo,
commentitiâ superbiâ rejecit. Id
enim non magìs moderati animi esse
arbitrabatur quàm si ea in fumptum
& libidines profudiffet. Poffeffiones
fuàs incultas ac defertas non reli-
quit ; fed earum reditibus annuis &
obventionibus ita ufus eft, ut opes
omninò habuerit tanquam liberali-
tatis ac beneficentiae administras :
decedenfque fatis amplum, ad he-
redes gradu remotos, patrimonium
tranfmifit. Quid eft, quoefo, rei fa-
miliaris curam gerere , si hoc non
est ? Non equidem ejus augendae cu-
piditate aut amittendae metu torque-
batur. Studiis deditus quae mentem
à leviffimi momenti rebus abducunt,
has vel prorfus neglexit, vel aliis
curandas permifit quorum fidem
perfpectam & ëxploratam habuerat
O R A T I O. XXXV
Adversùs debitores, vel etiam locu-
pletes in longiffimi temporis morâ
conftitutos, actionibus non expertus
eft, & iis, quos minùs folvendo esse
fufpicabatur, creditam faepefaepius
pecuniam condonavit. Sed quis haec
vitio , non laudi : incuriae nimirum
potiùs quàm moderationi celfitati-
que animi, danda efte opinabitur ?
Ex hoc uno indicio , illam , quae
ipfius quidam veluti character fuit
& quam in omnibus prae fe fere-
bat, modeftiam ac moderationem
cognofcite. Latinis Poëtis potiffi-
mùm delectabatur, qui Romanorum.
aetati fuae fupparium luxuriem , &
infatiabilem accumulandarum opum
cupiditatem, acriùs infèctati funt.
Cùm igitur inter nos de Horatio
fermo effet, cujus praeftantiora lo-
ca memoriâ tenebat, & incidiffet in
Odarum libri fecundi decimam
quintam, ubi poeta nervofis verfi
bus increpat fumptuofum fui tem
potis faftum : eam quasi poetico
b vj
xxxyj O R A T I O.
quodam fpiritu afflatus recitabat, &
haec verba , voce , geftu etiam &
oculis ad vim addendam compofi-
tis, efferebat.
.......... Non ita Romuli
Praefcriptum, & iratonfi Gatonis
Aufpiciis, veterumque normâ.
Privatus illis cenfus erat brevis,
Commune magnum.
In quo & ipfe pravos noftrae aeta-
tis privatorum mores tacitus redar-
guere videbatur.
Dixì coelibem eum vixiffe : at in
tam falebrosâ tamque proclivi ad
libidinem vivendi conditione, quan:
ta femper extitit ejus continentia !
qui ne juvenis quidem, non aequa-
libus modo fuis nullam unquam
turpitudinis aut flagitii fufpicionem
dédit ; fed ita vixit, ut fenioribus
ipfis perfectum & abfolutum effet in-
regritatis & innocentiae exemplum
Neque exiftimandum; est hoc ei na
O R A T I O . xxxvij
turâ tributum effe , ut contra volup-
tatum illecebras non contenderet,
rarâque felicitate fine praelio victo-
riam confequeretur. Non enim ,
nifi qui cum hofte congrediatur &
vincat, militem laudaverim : & faci-
lè in hanc adducor opinionem , eum
qui à caeteris eupiditatibus, animi
moderatione invictum se praestitit,
continui laboris , roboris animi ,
confttantiae, ac praefertim religionis
fubfidia fibi comparasse, ut fortitèr
pugnando libidinem vinceret.
Haec privatim : nunc ea quae pu-
blicè geffit videamus. Quàm conf-
tanter , quàm affiduè operofa , qui-
bus adfcriptus erat, muniafuftinuit !
Quantum in procurandis hominum
commodis, legum exemplo , poftuit
ftudium! Nec remiffionibus animi,
quae adolescentiae concedi folent,
aut iis voluptatibus , quibus matu-
rior aetas sine reprehenfîone capi-
tur, nec moderato quiete ac otio ,
in quo plerumque honeftum ine
xxxvjiij 0 R A T I 0.
àliquod senectutis perfugium ; fed
minus afperis laboribus, intervalla
ftudiorum negotiorumque interpun-
xit. Putavit legum cognitionem, ad
quam maximus in dies cumulus ac-
cedebat, mancam quodammodò fu-
turam effe, nifi eam ad publicam uti-
litatem proferret. In eâ cogitatione
defixus judicandi munus fufcepit , &
ei obeundo tam affiduam annos quin
quaginta dedit operam, ut ex faftis
diebus nulli elapfi fint, quibus fui
copiam litigantibus non fecerit. Ju-
venis inter fenes, Tyro inter vete-
ranos mirabili doctrinâ instructus se-
dit, cui nihil practer forensem usuni
déesse videbatur. Sed mox in eo ver--
fatus idoneamque ad suffragium fe-
rendum aetatem consecutus , exem-
plo comprobavit illud, quo veteres
totum judicis officium concludi possè
arbitrabantur : legem esse mutum ju-
dicem, judicem vero legem loquen-
tem. Etenim leges ita in délibéra-
tïohibus interpretatus ests utipsoe j &
loquerentur, non plenius aut diluci-
O RAT I 0. XXXlX
diùs sensus suos explicarent. Quan-
tus autem & quàm uberrimus fructus
ex eo capi potuerit, integerrimis
doctiflìmisque viris notum est, qui,
ut ejus voce ac doctrinâ fruerentur,
ad eum ora & studia convertere so-
lebant.
Infelici temporum vicifftudine
multùm decreverat ejus collegarum
numerus : vix superstites príefinitum
litibus sine provo.catione dirimen-
dis expíebant. Quid non contulit ex
eo quod eniti atque efficere pote-
rat, ad hoc Curiae damnum resar-
ciendum ! Optimos adolescentes in-
genio moribusque conspiciendos ; in
quibus etiam doctrina praecurrebat
aetatem, adhortatus est, ut tam utile
tamque honorificum jurisdicunds
munus expeterent, nec pulchefri-
mam spem frustrari sinerent quam
patria in eximiis eorum dotibus re-
posuerat. Alacri animo cohortanti
obsecuti sunt. Vif publici commodi
amantiipmus numerosâ, ut ita di-:
xl O R A T I 0.
cam, sobole, Curiam replevit. Ne-
que in eo conquievit fìagrantiffi-
mum ejus studium. Novos illos
gloriosi laboris socios ac confortes
domo invitavit , ut intéressent dis-
ceptationibus quas de jure jamdiù
institueras. Cùm eorum causa, tum
ut magis concivium totiuíque pro-
vinciae utilitati consuleret, selecta
patrii Juris capita , plerisque negò-
íiis àçcomodatiffima, in quaestionem
vocabat. Ex ejus ore profluebant
quoe de his rébus cogitari pruden-
ter, aut certò definiri ac statui pos-
sunt. Sic formabat disciplinae suae
alumnos, ut, aetate provectiorum
exempla securi, veri etiam estent
legum ministri & custodes, nova-
que luminibus adjungerent lumina.
Jam verò mihi videor illum quo-
tidiè ad hoc Juris auditorium gra-
dientem videre , in quo, tanquam
in aliquâ civílis sapientiae officinâ ,
fumma potestàs Magistratus causa-
fumque patronos instfui ac inforraari:
0 R ATI O. xlj
jufíìt. Hunc refpexerat finem, càm
fe Gallici Juris docendi provinciae
addixerat. Itaque nec labori , nec
sumptui, nec valetudini pepercit, ut
ambientes munera, in quibus. tan-
tum autoritatis est ac momenti ad
publicam utilitatem, iis aliquando
recté & pro dignitate fungerentur.
Quos proelo quotannìs mandabat li-
bros vernaculâ lingua conscriptos ,
vivae vocis oracula fundens evolve-
bat, & auditorum studiis meliùs se
consulturum putabat, fi contractuum
regulas exhiberet, quibus commer-
ciorum fides, societas hominum in-
ter ipsos & vitae quasi communitas
continetur. Hinc eas,. quo fructuo-
siores illis estent, ad interioris obli-
gationis & conscientiae normam re-
tulit , ac diligentissimè persecutus
est. Notiffimae hujus régula;, nobis
à veteribus Jurisconsultis traditae ,
non omnequódlicét, honestlum eft( 1 )
vim mentemque perspexerunt, &;
f ( 1 ) L. 144, pr. ff. de Reg. Jur
xlij O RAT 10.
illud potiffimè intellexerunt, non
cùm civilibus tantum legibus obtem-
peramus ; fed & cùm ex naturae praef-
cripto vivimus, omnem honesta-
tem, omnem officii ac virtutis splen-
dorem perfectamque omni ex parte
justitiam , elucere.
Nec satis habuit tam egregiè par-
tes suas agere; nisi etiam collega-
rum suorum partibus nostraeque Aca-
demiae inserviret. In adoleseehtiumi
gloriae appetentium animis, gloriae
igniculos excitavit , ut doctrinani:
ardentiùs appeterent. Rem cognitam
& apud omnes pervulgatam loquor.
Nam quis est qui nesciat eum ho-
nestiffima proemia, aurea nimirum
numifmata, Jurisprudentiae alumnis
tam fuis quàm reliquorum Ante-
cessorum auditoribus ,, fuis sompti-
bus decrevisse, quò magìs eos ad.
nobilem ingenii & doctrinae conten-
tionem alliceret : multos spe victo-
riae, quasi non indecorae cujusdam
voluptatis titillatione allectos, in
O RAT I O. Xliij
variis exercitationibus, quae singulis
annis publicè habebantur, eximium
laboris ac diligentiae spécimen edi-
disse : victores magno adstantium
plausu comprobatos, honorem, di-
gnam virtutis acscientiae mercedem, ;
assecutos fuisse, auro quo donaban-
tur longé pretiosiorem ? Sed illud
in primis sibi laetandum esse vide-
bat, quòd ex his , qui in hujusmodi
certaminibus probati fuerant, nu-
mero plurimi posteà, cùm in hac
urbe , tum in aliis, patriae utilissi-
mam operam navarunti,
Cernite, A. miram ejus in procu-
randis hominum commodis coristan-
tiam. Calamo quem multo manè
sumpserat, ut scriptis fuis vacaret,
tam ex Academico quàm ex forensi
auditorio domum reverses, manum
injiciebat. Totos dies operi inhae-
rens, vix sibi ad vires prandio ins-
taurandas, indulgebat spatium :nec
alias, nisi ut de jure confulentibus;
lesponderet, laboris intermissiones
Xliv O RAT 10.
fieri patiebatur. Innumeri enim ,
non dicam concives tantùm ; sed
etiam exteri, tamignoti quàm fami-
liares & cogniti, tam è mediis ac
infimis quàm è conspicuis , ejus
consilio utendi causa , eum saepë
conveniebant. Cui unquam suum
ille musaeum patere noluit ? Quem
non comiter excepit ?. Cujus verba
quantumvis prolixa patienter ac bé-
nigne non audiit ? Brevibus dilu-
cidisque responsis omnes ex incer-
tis certos dimittebat , & repetito
confestim opère , illud acriùs per-
sequebatur, ut ex scriptis deinceps
unusquifque ac universi , minore
negotio responsa peterent.
Quis jam mirabitur hominem ju-
risdicundi docendique muneribus,
studiis, scriptis, omniumque utili-
tatibus mancipatum : cui nec alia
procurare commoda, nec sibi vivere
licebat, se, à publicis quibusdam ne-
gotiis removisse, eorumque admi-
nistrandorum potestatem aliis ac?
O RAT I O. XLV
laudem conceffisse, quam ipse pò-
tuisset adipisci, si propositum suum
& tam fructuosam agendi rationem
mutare voluisset.
Praeclara quidem sunt quae hac-
tenus audistis ; sed ea pro nihilo
putanda esse duxit; nisi omnia dili-
genter servarenturreligionis officia,
quibus posthabitis, nullam excogi-
tari atque effingi posse diximus le-
gum morumque sanctimoniam. Inde
ractum est ut vitam non minus pie-
tati quàm doctrinae tribueret, suisque
muneribus ac officiis tanquam ex
religionis praescripto perfungeretur.
Quotidiè rei divinae interesse , éâ
primo diluculo diurnos labores aus-
picari, omnes partes , omnia veri
christiani munia obire ac peragere
solebat. Suî profusus in pauperes,
nunquam ullum diem abire passus
est , quo non alicujus sublevaret
egestatem : tantaque saepesaepius ex-
titit largitas, ut ipsum liberalitatis
fontem exhauriret. In eos autem
xlvj O R A T 10.
non ostentatione ductus, sed com-
miseratione : non inani gloriâ, ut
benigne facere videretur, sed rnu-
neris cujusdam exequendi studio:
non solâ humanitate, sed charitate
tam beneficus ac liberalis fuit. Et,
ut verbo dicam , divinis praeceptis
imbutus, quae officia humanìtatis ac
beneficentiae quasi quodammodo ad
perfectae obligationis & justifiae gra-
dum evehunt, eoque amore impul-
ses quo religionem complectebatur,
pauperibus largitus est.
Nec tantùm ad extremam egeí-
tatem redactos ; verùm etiam aut
angustiâ rei familiaris, aut aere alie-
no, aut temporum acerbitate, aut
calamitate publicâ oppressos & as-
flictos, in pauperum numéro habuir.
Egregia illa facta studiosè occulta-
vit. Vestram, hîc ego, concivesnos-
tri, ad quos plena & adaequata per-
venit eorum cognitio, vestram, in-
quam, imploro fidem & auctorita-
tem. Scitis quam munisicus fuerit,
O RATIO. xlvíj
quántam erogaverit pecuniam, cùm
Ligeris, repentino fervens aestu ,
tot naviculas dejecit, tot absorbuit
merces tantamque miserorum ho-
minum rebus importavit jacturam :
cùm Romorentinaeis eodem calami-
tatis genere vexatis ac esurie labo-
rantibus, comportatâ ex hac urbé
magnâ farris copiâ, sebventum est.
Quid Genabaeos commemorem ?
Nonne & ipsis, in fummâ rei fru-
mentariae inopiâ & caritate, opem
tulit ? Singula non persequar quae ,
temporis angustiis excluses , non
poffum ne breviter quidem & ftric -
ctim attingere.
Quoties autem ille vir beneficen -
tiffimus , quia religionis amantiffi -
mus erat , mecum graviter con -
queftus eft de effrenatâ quorumdam
Pfeudophilofophorum licentiâ, qui,
fcriptis fiais religionem adorti , nefa-
rium aris bellum indixerunt ! Nof -
tram dolehat vicem , quòd. hac aeta- -
te teterrima. illa lues ,. afflatu fuo
xlviij O RAT IO.
Galliam infecisset. Verçbatur nej
eùm effet ex moram depravátione
ïiata , ipsa viciffim morum depra-^
vationi afferret eumulum, publicií
que inítítutionibus ac disciplinis ner-
VQS tandem incideret. Cujus reilu-
.culentum in poíìhumo ejus tractatu
nuperrimè publici juris facto, extat
teftimonium ( I ).. Ecquis unquam
meliùs exemplodemonftravit , quan ¬
tum profit hominibus religionis mo -
rumque conjunctio? Ifti quidem por -
tentofam finxerunt hypothefím , eos
nempè , qui Deum esse negant, bo-
nis moribus imbui poffe. Quibus, fí
vellem hîc latiùs evagari , oppone-
rem fophiftam qui primus pernicio-
fam hanc opinionem inculcare mo-
litus est (2) , cujus fcrinia & in
primis Dictionarium Hiftorico-criti-
cum compilaverunt , dum hoc opus
consarcinaret omnefque religiones
fubdolis cavillationibus infectaretur ,
(1) In tract. de praefcript. §. 100, in fin.
(2.) In libro cui titulus praefigitur Pensées di-
verses à l''occasion de la Comète.
in
O R AT I O. xlix
in conquisitiffimis obsccenitatum sor-
dibus adeò volutatum fuiffe, ut am-
biguum reliquerit, utrum magìs opi-
nionibus religioni infensis , an obf-
coenitate delectaretur. Poffem gra-
viffimos fapientiffimofque Philoso-
phos in medium educere existiman-
tes , pietate adversùs Deum fublatâ ,
fidem etiam , humani generis socie-
tatem justitiamque tolli. Sed haec
miffa facio. Adduxi Philosophum
verè Chrirtiamim , simplicem , à
quolibet sumptu fastuque remoôtum ,
omnibus cupiditatibus ac libidini
frenum injicientem , officii fervan-
tiffimum , aequitatis amantem, inte-
grum, omnium infervientení com-
modis , charitatis cultorem : quem
denique ardentiffimus amor , quo
religionem profequebatur , talem
effecit ac informavit. Eant nunc
Atheismi praecones , & quemquam
ex impiorum aut è fuo grege pro-
ferant , cujus mores cum hujus
tam pii vrri moribus comparare au-
deant.
c
1 O R A T I O.
VERUM quid in eo laudando
immoror ? An ut, ex tot tamque
excellentium virtutum recordatio-
ne, plus moeroris percipiamus , aut
aliquam indè repetamus aegritudinis
levationem ? Quòd eo jam frui no-
bis non licet , nostrum quidem id
malum eft ; at non totus è vitâ ceffit.
Aliis vixit , non fibi. Nobis vivit
adhuc Scriptis & exemplis. Haec ,
aeque ac illa , cunctis profutura sunt.
Cùm in hujus Cathedrae poffeffio-
nem induceretur dilectiffimus colle-
ga nofter , omnium voto & affenfu
in ejus locum fuffectus ( 1 ) , egregiè
laudavit eum & ultrà progreffus eft.
Ejus impreffum veftigiis iter ingredi
conftituit. Se doctrinâ & moribus
dignum praestitit , qui tanto viro suc-
cederet. Pergat , ut facit , praeclarum
hoc nomen tueri ac retinere. Huic
parieti Cathedrae opposito affixum
marmor , nullis fignis nulloque or-
( 1 ) Cl. Anteceff. Dionyfius Robert de Maffy.
O R A T I O. lj
namento arte quaefito distinctum ,
haereat. Res ornari vetat contenta do-
ceri. Haec verba , in eo incifa , legant
deinceps muneri Antecefforio praefi-
ciendi : his expreffum exemplar in-
tueantur & illud fibi ad imitandum
proponant.
H I C D O C U I T
Robertus-Jofephus POTHIER , Anteceffor,
Idemque in praefidiali Judicum confeffu Confiliarius ;
Pandectarum Reftitutor feliciffimus ,
Scholarum & Fori lumen ,
Cujacio Molincoeque non abfimilis.
Doctrinâ & moribus praeftitit ;
Illa viam munivit expeditiffimam
Ad Legum cognitionem :
His effinxit Legum fanctimoniam.